- RANDAN
- RANDANnomen illustris in Gallia Familiae, quae Rupifulcaudiae Stirpis ramus est. In hac enim, cum Franciscus II. filius primogenitus Francisci I. duos genuisset filios, Franciscum et Carolum; ille Comites reliquos (qui nunc Duces) de la Rochefaucaud, nec non Comites de Roucy; iste Comitis de Randan, prosevit, quorum haec series est. Ioannes Da. de la Rochefaucaud, ex Margaretha (filia Ioannis Rupifulcaudii Dn. de Barbesieux) gen vit Francilscum I. Comitem Rupifulcandium; maritum Ludovicae Crussoliae, et ex ea patrem Francisci II. quô et Annâ de Poligniac Dn. de Randan, genitus Carolus Rupifulcaudius Comes de Randan, iunxit sibi Fulviam Picam (Galeacii Pici Comitis Mirandulae filiam) atque ex ea suscepit Ioannem Ludovicum Rupifulcaudium Comitem de Randan: cui Isabella agnata filia Francisci III. Comitis Rupitulcaudii) peperit Mariam Catharinam de Randan, uxorem Henrici de Beaufremont March. de Senecey, lineae suae ultimam. Vide Philipp. Iacobum Spenerum, Theatr. Nobilitatis Europeae, Part. II. p. 18. et in Indice, ubi de Rupifulcaudiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.